[ Pobierz całość w formacie PDF ]

virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra
9,18 ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat
9,19 dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit
9,20 o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid
me fecisti sic
9,21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in
honorem aliud vero in contumeliam
9,22 quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in
multa patientia vasa irae aptata in interitum
9,23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam
9,24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus
9,25 sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam
consecutam misericordiam consecutam
9,26 et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi
9,27 Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena
maris reliquiae salvae fient
9,28 verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet
Dominus super terram
9,29 et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma
facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus
9,30 quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt
iustitiam iustitiam autem quae ex fide est
9,31 Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit
9,32 quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis
9,33 sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis
qui credit in eum non confundetur
10,1 fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem
10,2 testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum
scientiam
10,3 ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt
subiecti
10,4 finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti
10,5 Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea
10,6 quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in
caelum id est Christum deducere
10,7 aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare
10,8 sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod
praedicamus
10,9 quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus
illum excitavit ex mortuis salvus eris
10,10 corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem
10,11 dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur
10,12 non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in
omnes qui invocant illum
10,13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
10,14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem
non audierunt quomodo autem audient sine praedicante
10,15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes
evangelizantium pacem evangelizantium bona
10,16 sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit
auditui nostro
10,17 ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi
10,18 sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et
in fines orbis terrae verba eorum
10,19 sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem
vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam
10,20 Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his
qui me non interrogabant
10,21 ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et
contradicentem
11,1 dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex
semine Abraham tribu Beniamin
11,2 non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit
scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel
11,3 Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et
quaerunt animam meam
11,4 sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non
curvaverunt genu Baal
11,5 sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt
11,6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia
11,7 quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est
ceteri vero excaecati sunt
11,8 sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et
aures ut non audiant usque in hodiernum diem
11,9 et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in
retributionem illis
11,10 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva
11,11 dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus
gentibus ut illos aemulentur
11,12 quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium
quanto magis plenitudo eorum
11,13 vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium
meum honorificabo
11,14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex
illis
11,15 si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis
11,16 quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami
11,17 quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et
socius radicis et pinguidinis olivae factus es
11,18 noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te
11,19 dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar
11,20 bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time
11,21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat
11,22 vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in
te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris
11,23 sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus
iterum inserere illos
11,24 nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam
olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae
11,25 nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia
caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret
11,26 et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet
impietates ab Iacob
11,27 et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum
11,28 secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem
carissimi propter patres
11,29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
11,30 sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam
consecuti estis propter illorum incredulitatem
11,31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam
consequantur
11,32 conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur
11,33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt
iudicia eius et investigabiles viae eius
11,34 quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit
11,35 aut quis prior dedit illi et retribuetur ei
11,36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen
12,1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra
hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum
12,2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut
probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
12,3 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere
quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram
fidei
12,4 sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non
eundem actum habent
12,5 ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra
12,6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • antman.opx.pl
  • img
    \